Quarta hujus historiae distinctio Hebraice dicitur Vajedabber, quod sonat et locutus est. Apud nos tamen, et non habetur. Nomen Graecum in scriptis nostris non habemus: nam Graece, baresmoth, alias ellesmoth. Latine liber Numeri, vel Numerorum dicitur. Et dicitur quandoque Numeri pluraliter, unde et dici solet; Legitur hoc in Numeris. Merito autem hoc nomine censetur, quia quatuor principaliter hic numerantur. De omni populo, viri apti ad arma ferenda; primogeniti Leviti, qui etiam bis numerantur, mansiones per quas profecti sunt. Sed nec mulieres, nec minores viginti annorum, nec vulgus promiscuum, nec debiles ad bella, numerantur. Ad hanc partem historiae sic transit Josephus. Moyses praedictam constitutionem legum, dum sub Sina morarentur, a Deo cognovit, et Hebraeis scriptam contradidit. Cumque circa legislationem haec sufficere putaret, ad exercitii militaris jura conversus est, et numeravit populorum capita, scilicet pugnare valentium. Moyses dicit Dominum super hoc locutum fuisse dicens: Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, in tabernaculo foederis, prima die mensis secundi, anno secundo egressionis de AegyptoEt nota quod praetermittit hic quaedam, quae facta sunt in primo mense secundi anni, scilicet oblationem duodecim principum, quam fecerunt singuli singulis diebus in dedicatione tabernaculi, et solemnitate Phase, quae proprio nomine dicitur Pascha in deserto, et forte sanctificatione Levitarum. De his tamen infra aget per recapitulationem. Prosequentes ergo ordinem libri, dicimus quia Moyses, et Aaron, et duodecim principes tribuum ex praecepto Domini, anno secundo mense secundo, die prima mensis, numeraverunt viros, praeter tribum Levi, a vicesimo anno, et supra. Josephus certum terminum posuit, scilicet usque ad quinquagesimum annum, et numerati sunt per generationes, et familias, et domos, et nomina, et capita singulorum. Haec autem quinque ad inculcationem tantum quidam apposita tradunt, et hic, et in Josue, sed congrue quidem distingui possunt generationes, vel cognationes. Vocat hic tribus ipsas, duodecim familias, quae ex ipsis filiis patriarcharum primo descenderunt, verbi gratia. In una tribu Levi fuerunt tres familiae, Caathitae, Gersonitae, Meraritae. Unaquaeque familia multas habebat domos, in quibus proprii patresfamilias erant. Quod additur nomina, et capita, intransitive legendum est, id est capitum nomina, scilicet singuli homines in eadem domo. Fuerunt autem in summa, a vigesimo anno, et supra, potentes ad bella procedere, sexcenta tria millia virorum quingenti, et quinquaginta. Et tribus Levi non numerabatur cum his filiis Israel.